- PIRA
- PIRApomorum generali appellatione comprehensa, abiis in specie dictis, quae ex μηλέα arbore, seiunguntur. Virgilio Georgic. l. 2. v. 87. ubi de Horto Alcinoi,Pomaque et Alcinoi silvae: nec surculus idemCrustumiis Syriisque pyris gravibusque volemis.Quae quomodo condenda, vide Plin. l. 15. c. 17. condienda, Salmas. ad Solin. p. 466. Idem Plinius memorat vinum ex iis confectum, l. 14. c. 16. cuius etiam mentio apud Hieronym. contra Iovin. l. 2. ubi Piraticum vocat, Galli hodie poire vocant. Sed et ea, obiectis inutilibus, in merum sucum rediguntur, quem cogunt incrassestere: unde massae srusta, apud Statium, l. 1. Sylv. 6. v. 18.Et massis Amerina non perustis,Et mustaceus, et latente palmâPragnantes caryotides cadebantNon tantis etc.Vide Casp. Barthium ad h. l. et Adversaer. l. 24. c. 7. plura vero hanc in rem infra in voce Pyra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.